Print 
Publius Terentius
Place and Date of Creation
Page
249
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

ADELPHI249Exemplum disciplinae. SY. ecce autem hic adest senexNoster. quid fit? quid tu es tristis? De. ohe scelus.SY. Eho iam tu uerba fundis hic, sapientia?De. Tun? si meus esses. SY. dis quidem esses Demea,Ac tuam rem constabilisses. De. exemplum omnibusCurarem, ut esses. SY. quamobrem? quid feci? De. ro-gas?In ipsa turba, atque in peccato maximo,Quod uix sedatum satis est, potastis scelus,Quasi re bene gesta. SY sane nollem huc exitum.THESES ETHICAE I. VV.1 Ebrietas nimis est ridicula, tum uerbis, tum ge-stibus.2 Senex intempestiue temulentum obiurgat.Vide quanta fenestra improbitatis per indulgentiam herilem seruis aperiatur.ACTVS QVINTI SCENAE IIPERIOCHA I. C.Fortuitò resciscit Demea esse intus filium Ctesipho-nem, & furere plane incipit.DROMO, SYRVS, DEMEA.Eiüsdem generis.Eus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. sY. abi.De. Quid Ctesiphonem hic narrat? sY. nihil.De. eho carnufex,Est Ctesipho intus? sY. non est. De. cur hic nominat?SY. Est