Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
247
Einzelbild herunterladen
 

ADELPHIIllinc huc transferetur uirgo. D. o Iuppiter,Istoc cine pacto oportet? Mi. quid faciam amplius?De. Quid facias, rogitas? si non re ipsa tibi dolet,Simulare certe est hominis. Mi. quin iam uirginemDespondi: res composita est: fiunt nuptiae:Dempsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DeceterumPlacet tibi factum Mitio? Mi. non, si queamMutare: nunc, cum non queo, aequo animo feroIta uita est hominum, quasi, cum ludas tesseris;Si illud, quod est maxume opus iactu, non caditIllud, quod cecidit forte, id arte ut corrigas.De. Corrector: nempe tua arte uiginti minaePro psaltria periere: quae, quantum potest,Aliquò abijcienda est, si non pretio, at gratijs.Mi. Neque est, neque illam sane studeo uendere.D. Quid igitur facies? M. domi erit. D. pro diuum fide,Meretrix, & mater familias una in domo?M. Cur non? De. sanum ne te credis esse? M. equidemarbitror.De. Ita me dij ament, ut uideo ego tuam ineptiam,Facturum credo, ut habeas quicum cantites.Mi. Cur non? De. & noua nupta eadem haec discet?Mi. scilicet.De. Tu inter eas restim ductans saltabis. Mi. probe:Et tu nobiscum una, si opus sit. De. hei mihi,Non te haec pudent? Mi. iam uero omitte DemeaTuam istanc iracundiam, atque ita, uti decet,Hilarum