Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
277
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIONam non potest celari nostra diutius iam audaciaQuae si non astu prouidentur, me aut herum pessun-dabunt.An. Quidnam ille commotus uenit? Ge. tum, temporis punctum mihiAd hanc rem est: herus adest. An. quid istuc est mali?Ge. Quod cum audierit, quod eius remedium inueni-am iracundiae?Loquar ne? incendam. taceam? instigem. purgem me?laterem lauem.Eheu me miserum: cum mihi paueo, tum Antipho meexcruciat animi:Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet:nam absque eoEsset, recte ego mihi uidissem, & senis essem ultusiracundiam.Aliquid conuasassem, atque hinc me conijcerem protinam in pedes.An. Quam hic fugam, aut furtum parat?Ge. Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerereinsistam uia?Ph. Te nominat. An. nescio quod magnum hoc nun-cio expecto malum.Ph. Ah, sanu' ne es?Ge. Domum ire pergam: ibi plurimum est. Ph. reuo-cemus hominem. AN. sta illico. Ge. hem,Satis pro imperio, quisquis es. AN. Geta. Geripse est,quem uolui obuiam.

.