PHORMIO267Et eam plorare, orare ut subueniat sibi.Quòd si intellegeret, olim cum stetit nouaActoris opera magis stetisse, quam sua:Minu, multo audaciter, quàm laedit, laederet,Et magi placerent, quas fecisset fabulas.Nunc si quis est, qui hoc dicat, aut sic cogitet,Vetu si poeta non laceßisset prior,Nullum inuenire prologum potuisset nouusQuem diceret, nisi haberet, cui malediceret:Is sibi responsum hoc habeat; in medio omnibusPalinam esse positam, qui artem tractant musicam.Ille ad famem hunc ab studio studuit reicere:Hic respondere uoluit, non lacessere.Benedictis; si certasset, audisset bene:Quod ab ipso allatum est, sibi esse id rellatum putet.De illo iam finem faciam dicundi mihi,Peccandi cum ipse de se finem non facit.Nunc quid uelim, animum attendite. apporto nouamEpidicazomenon quam uocant comoediamGraeci, Latini Phormionem nominant;Quia primas parteis qui aget, is erit PhormioParasitus, per quem res agetur maxume.Voluntas uostra si ad poetam accesserit,Date operam, adeste aequo animo per silentium;Ne simili utamur fortuna, atque usi sumus,Cum per tumultum noster grex motus loco est:Quem actoris uirtus nobis restituit locum,Bonitasque uostra adiutans, atque aequanimitas.Actus
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten