Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
245
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.243animo es, inquam. Ae. paterobsecro num ludis tu nunc me? Mi. ego te? quamob-rem? Ae nescio.Nisi quia tam misere hoc esse cupio uerum, eo uercormagis.Mi. Abi domum, ac deos comprecare, ut uxorem ac-cerſas: abi.Ae. Quid? iam ne uxorem? Mi. iam. Ae. iam? Mi. iamquantùm pote. Ae. di me paterOmnes oderint, ni magi te, quam oculos nunc amo meos.Mi. Quid? quàm illam? Ae. aeque. Mi. perbenigne. Ae.quid? ile ubi est Milesius?Mi. Abijt, perijt, nauem ascendit? sed cur cessas? Ae.abi pater:Tu potius deos comprecare: nam tibi eos certe scio,Quo uir melior multo es quàm ego sum, obtempera-turos magis.Mi. Ego eo intro, ut, quae opu' sunt, parentur: fac tu,ut dixi, si sapis.Ae. Quid hoc negoti? hoc est patrem esse, aut hocest filium esse?Si frater, aut sodalis esset, qui magi morem gereret:Hic non amandus? hiccine non gestandus in sinu esthem,Itaque adeo magnam mi iniecit sua commoditate cu-ram,Ne forte imprudens faciam, quod nolit: sciens cauebosed cesso ire intro, ne mora meis nuptijs egomet simTheses