TERENTII.242M. Sic est. Ae. Miletum usque obsecro? M. ita. Ar-animo male est.Quid ipsae? quid aiunt? Mi. quid istas censes? nihilenim.Commenta mater est, esse ex alio uiroNescio quo puerum natum, neque eum nominat:Priorem esse illum, non oportere huic dari.Ae. Eho non ne haec iusta tibi uidentur postea?M. Non. Ae. obsecro non? an illam hinc ab ducet pater?M. Quid ni illam abducat? Ae. factum à uobis duri-ter,Immisericorditerque, atque etiam, si est paterDicendum magis aperte, inliberaliter.M. Quam ob rem? Ae. rogas me? quid illi tandem creditisFore animi misero, qui illi consueuit prius,(Qui infelix, haud scio, an illam misere nunc amat)Cum hanc sibi uidebit praesens praesenti eripi,Abduci ab oculis? facinus indignum pater.M. Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?Cur duxit alienam? Ae. an sedere oportuitDomi uirginem tam grandem, dum cognatus hicIllinc ueniret expectantem? haec mi paterTe dicere aequom fuit, & id defendere.M. Ridicule, aduorsum ne illum causam dicerem,Cui ueneram aduocatus? sed quid AeschineNostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?Quid
.