TERENTIISy. Ita fiat, & istoc si quid potis est rectius. Ct. itanam hunc diemMisere nimis perpetuum, ut coepi, cupio in laetitia degere.Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quiaPrope est: quòd si abesset longius,Prius nox oppreßisset illic, quam huc reuorti possetiterum.Nunc, ubi me illic non uidebit, iam huc recurret, sat scio:Rogabit me, ubi fuerim: quem ego hodie toto non ui-di die.Quid dicam? Sy. nihil ne in mente est? Ct. nunquamquidquam. Sy. tanto nequior.Cliens, amicus, hospes nemo est uobis? Ct. sunt: quidpostea?Sy. Hisce opera ut data sit. Ct. quae non data sit? nonpotest fieri. Sy. potest.Ct. Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam SyresSy. Vah, quam uellem etiam noctu amicis operam mosesset dari.Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.Cum feruit maxume, tam placidum, quàm ouem, reddo. Ct. quo modo?S. Laudarier te audit libēter: facio te apud illum deū:Virtutes narro. Ct. meas? Sy. tuas. homini illico lacrumae cadunt;Quasi puero, gaudio. hem tibi autem. Ct. quidnamest? Sy. lupus in fabula.Ct. PaterQ•2
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten