Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
231
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.231illaec fidem nunc uostram implorat Demea:Quod uos ius cogit, id uoluntate impetret.Haec primum ut fiant, deos quaeso, ut uobis decet.Sin aliter animus uoster est, ego DemeaSumma ui defendam hanc atque illum mortuum.Cognatus mihi erat: una à pueris paruoliSumus educti: una semper militiae, & domi-Fuimus: paupertatem una pertulimus grauem.Quapropter nitar, faciam, experiar, deniqueAnimam relinquam potius, quàm illas deseram.Quid mihi respondes? De. fratrem coueniam Hegio:Is quod mihi de hac re dederit consilium, id sequar.He. Sed Demea hoc tu facito cum animo cogites,Quàm uos facillime agitis, quàm estis maxumePotentes, dites, fortunati, nobiles,Tam maxume uos aequo animo aequa noscereOportet, ſi uos uoltis perhiberi probos.De. Redito: fient, quae fieri aequom est, omnia.He Decet te facere: Geta duc me intro ad Sostratam.De. Non me indicente haec fiunt: utinam hoc sit modoDefunctum: uerum nimia illaec licentiaProfecto euadet in aliquod magnum malum.Ibo, ac requiram fratrem, ut in eum haec euomam.THESESETHICAE I. VV.Errantes multis doloribus afficiuntur.2 Fidi & sinceri patroni hic est exemplum.3 Amicorum aequalium mutua debet esse opera, etiam post alterutrius mortem.Actus