Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
214
Einzelbild herunterladen
 

ADELPHYVt in ipſo articulo oppreßit. emptae mulieresComplures, & item hinc alia, quae porto Cyprum.Ni ad mercatum uenio, damnum maximum est.Nunc si hoc omittam, ubi illinc rediero, actum aNihil est, refrixerit res. nunc demum uenis?Cur passus? ubi eras? ut sit satius perdere,Quàm aut hic nunc manere tam diu, aut tum perseS. Iamne enumerasti, quod ad te rediturum putesSa. Hoccine illo dignum est, hoccine incipere Aesonum?Per oppreßionem ut hanc mi eripere postulet?Sy. Labascit. unum hoc habeo: uide si satis placet:Potius, quàm uenias in periclum sannio,serues ne, an perdas totum, diuiduum face.Minas decem corradet alicunde.sa.hei mihi,Etiam de sorte nunc uenio in dubium miser.Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:Praeterea colophis tuber est totum caput.Etiam insuper defrudet? nusquam abeo. Sy ut lubet.Nunquid uis, quin abeam? sa? imo hercle hoc quesyre,Vt ut haec sunt facta, potius quàm lites sequar,Meum mihi reddat, saltem quanti empta est. syre,scio te non usum ante hac amicitia mea:Memorem me dices esse, & gratum. sy. seduloFaciam: sed ctesiphonem uideo. laetus estDe amica. sa. quid, quod te oro? Sy. paulisper mane.

F..saa.