Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
203
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII203Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. is adeoDißimili studio est. iam inde ab adolescentiaEgo hanc clementem uitam urbanam, atque otiumsecutus sum: & quod fortunatum isti putant,Vxorem nunquam habui. ille contra, haec omnia,Ruri agere uitam, semper parce, ac duriterse habere uxorem duxit: nati filijDuo. inde ego hunc maiorem adoptaui mihi:Eduxi a paruulo, habui, amaui pro meo:In eo me oblecto: ſolum id eſt carum mihi.Ille ut item contra me habeat, facio sedulo:Do, praetermitto, non necesse habeo omniaPro meo iure agere: postremo, alij clanculumPatres quae faciunt, quae fert adolescentia,Ea ne me celet, conſuefeci filium:Nam qui mentiri, aut fallere insueuerit patrem, autAudebit, tanto magis audebit ceteros.Pudore, & liberalitate liberosRetinere, satius esse credo, quàm metu.Haec fratri mecum non conueniunt, neque placent.Venit saepe ad me clamans, quid agis Mitio?Cur perdis adolescentem nobis? cur amat?Cur potat? cur tu his rebus sumptus suggeris?Veſtitu nimium indulgis: nimium ineptus es.Nimium ipse durus est, praeter aequomque & bonumEterrat longe mea quidem sententia,Qui imperium credat grauius esse, aut stabilius,N