Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
193
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.191. Oh iniquos es, qui me tacere de re tanta postules,c. Non postulo: iam loquere. nihilo minus ego hoc fa-ciam tamen.S. Facies? C. uerum. So. non uides, quantum mali ex esre excites?Subditum se suspicatur. c. ain tu? subditum? S. certe in-quam mi uir. C. confitere tuTuum non esse. S. au, obsecro istuc nostris inimicissiet.Egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?Ch. Quid metuis? ne non, cum uelis, conuincas esse il-lum tuum?S. Quod filia est inuenta? C. non, sed, quod magi cre-dendum siet,Quod est consimilis moribus,Facile conuinces ex te natum: nam tui similis est probe-Nam illi nihil uitij est relictum, quin id itidem sit tibi,Tum praeterea talem, nisi tu, nulla pareret filium.Sed ipse egreditur, quàm seuerus, rem cum uideas, cen-seas.THESES ETHICAE.1 Tales sunt filij quales parentes. Naturae sequiturſemina quiſq; ſuæ.2 Matres plus indulgent filijs quàm patres.3 saepe mulieres ineptae maritorum consilijs aduer-ſantur propter filios.4 Etiam inter matrimonio coniunctos interdumaltercationes esse solent.Actus