Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
167
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.16780. Ehem mi uir. C. ehem mea uxor. So. te ipsum quae-ro. Ch. loquere quid uelis.go. Primum te hoe oro, ne quid credas me aduorsumedictum tuumfacere ausam. Ch. uis tibi me istuc, etsi incredibile est,credere?credo. Sy. nescio, quid peccati portet haec purgatio.So. Meministin me esse grauidam, & mihi te magno-pere interminatum,Si puellam parerem, nolle tolli? Ch. scio quid feceris:Sustulisti. Sy si sic factum est domina, ergo herum dam-no auctus est.So. Minime: sed erat hic annus Corinthia haud impurasei dediExponendam. Ch.o Iupiter, tantam esse in animo in-scitiam?(ChremeSo. Perij, quid ego feci? Ch. at rogitas? So. si peccaui miInsciens feci. C. id quidem ego, etsi tu neges, certe scio-Te inscientem, atque imprudentem dicere, ac facereomnia:Tot peccata in hac re ostendis. nam iam primum, simeumImperium exequi uoluisses, interemptam oportuit,Non simulare mortem uerbis, re ipsa spem uitae dare,At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.Quàm bene uero abs te prospectum est: quid uoluisti:cogitaiNempe