HEAVTON176Abundet, gnatu eius profugit inopia.Scin esse factum, ut dico? Ch. quid ego nesciam?Hominem pistrino dignum. S. quem? C. istum seruoluDico adolescentis. s. Syre tibi timui male.C. Qui passus est id fieri. S. quid faceret. Ch.rogasAliquid reperiret, fingeret fallacias,Vnde eſſet adoleſcenti, amicæ quod daret,Atque hunc difficilem inuitum seruaret senem.S. Garris. Ch. haec facta ab illo oportebant Syre.S. Eho quaeso laudas qui heros fallunt? ch.in loco,Ego uero laudo. S.y.recte sane. Ch. quippe quiaMagnarum saepe id remedium aegritudinum est:Iam huic mansisset unicus gnatus domi.S. Iocone an serio illaec discat nescio,Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.Ch. At nunc quid expectat Syre? an dum hinc denuiAbeat, cum tolerare huius sumptus non queat?Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? S. stoliduest.Ch. At te adiutare oportet adolescentuliCausa. S. equidem facile facere possum, si iubes:Etenim, quo pacto id fieri soleat, calleo.Ch. Tanto hercle melior. S. non est mentiri meum.Ch. Fac ergo. S. at heus tu, facito dum eadem baec meminris,si quid huius simile forte aliquando euenerit,Vt sunt humana, tuus ut faciat filius.C. Non
###K.