PROLOGVS148quam esse ostendi, & quae esset. nunc, qui scripserit,cuia graeca sit, ni partem maximamxistimarem scire uostrum, id dicerem.unc, quam ob rem has parteis didicerim, paucis dabo.ratorem uoluit esse me, non prologum:estrum iudicium fecit: me actorem dedit.d hic actor tantum poterit à facundia,quantum ille potuit cogitare commode,Qui orationem hanc scripsit, quam dicturum sum.am quod rumores distulerunt maleuoli,Iultas contaminasse graecas, dum facitaucas latinas: factum hic esse id non negat,eque se id pigere. & deinde facturum autumat.sabet bonorum exemplum: quo exemplo sibiicere id facere, quod illi fecerunt, putat.um quod maleuolus uetus poeta dictitat,lepente ad studium hunc se applicasse musicum,Amicum ingenio fretum, haud natura sua:Arbitrium uestrum, uestra existimatioValebit. quam ob rem omnes uos oratos uolo,Ne plus iniquum possit quàm aequum oratio,Facite, aequi sitis, date crescendi copiam,Nouarum qui spectandi faciunt copiamSine uitijs: ne ille pro se dictum existumet.Qui nuper fecit scruo currenti in uiaDecesse populum: cur insano seruiat?De illius peccatis plura dicet, cum dabit
Alias