Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
131
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.1Rem praenarrasse me. emit quendam PhaedriaEunuchum, quem dono huic daret. La cui? Pa. Thaidi.La. Emit? perij hercle. quanti? Pa. uiginti minis.La. Actum est. Pa. tum quandam fidicinam amat hicChærea.La. Hem, quid amat? an scit iam ille, quid meretrix sieteAn in astu uenit aliud ex alio malum.Pa. Here, ne me spectes: me impulsore haec non facit.La. Omitte de te dicere. ego te furcifer,Si uiuo. sed istuc, quicquid est, primum expedi.Pa. Is pro illo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.L. Pro eunuchon? P. Sic est. hunc pro moecho posteaComprehendere intus, & constrinxêre. La. occidi.Pa. Audaciam meretricum specta. La. nunquid estAliud mali, damniue, quod non dixeris,Reliquom? P. tantum est. L. cesson huc intro irrumpere?Pa: Non dubium est, quin mihi magnum ex hac re sismalum,Nisi, quia necesse fuit hoc facere, id gaudeo,Propter me hisce aliquid esse euenturum mali:Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,Quamobrem insigne aliquid faceret ijs: nunc repperit.THESES ETHICAE.1 Magna oportunitas in uiçino fundo & iucunditas.2 Male sibi conscij pene obmutescunt, trepidant, &in dicendo nullum ordinem seruant.3 Adolescentum potißimum Christianorum est, utignor