Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
127
Einzelbild herunterladen
 

TERENTIIcarissimum ab meretrice auara: uirginemQuam amabat, eam confeci sine molestia.Sine sumptu sine dispendio. tum hoc alterumId uero est, quod ego mihi puto palmarium,Me repperiße, quomodo adolescentulusMereticum ingenia & mores posset noscereMature ut cum cognorit, perpetuo oderit.Quae dum foris sunt, nihil uidetur mundius,Nec magis compositum quidquam, nec magis elegansQuae, cum amatore suo cum coenant, ligurriunt.Harum uidere ingluutem, sordes, inopiam,Quam inhonestae solae sint domi, atque auidae cibi,Quo pacto ex iure heſterno panem atrum uorent,Nosse omnia haec, salus est adolescentulis.Py. Ego pol te pro istis dictis & factis, scelus,Vlciscar, ut ne impune in nos inluseris.THE SESETHICAE I. VV.improbus suo facinori gratulatur.2 Est hic morum meretriceorum & domi & forisnotatio.3 Arte suos dolos amatores tractant.ACTVS QVINTI SCENAEPERIOCHA I. C.Perterretur Parmeno ficti periculi narratione,in quod ipse uideretur coniecisse herilem filium. & dehac ludificatione catastrophe conficitur. Ethos Pythi-ados fallax.