TEREN TIE121Bergin scelesta mecum perplexe loqui?Scio, neſcio: abijt: audiui: ego non affui.Non tu istuc mihi dictura aperte es, quidquid est?Virgo conscissa ueste lacrumans obticet,Eunuchus abijt, quamobrem? quid factum est? taces?Py. Quid tibi ego dicam miseras illum cunuchum ne-gantFuisse. Th. quis fuit igitur? Py. iste Chaerea.Th. Qui Chærea? Py. iste ephebus frater Phædriæ.Th. Quid ais uenefica? Py. atqui certo comperi.Th. Quid is obsecro ad nos, quamobrem adductu est,Py. nescio,Nisi amasse credo Pamphilam. Th. hem misera occidi,Infelix, siquidem tu istaec uera praedicas.Num id lacrumat uirgo? Py. id opinor. T. quid ais sacrilegasIstuccine interminata sum hinc abiens tibi?Py. Quid facerem? ita ut tu iusti, soli credita est.Th. Sceleſta, ouem lupo commiſti. diſpudetSic mihi data esse uerba, quid hominis illic est?Py. Hera mea tace, obsecro, saluae sumus: hominemHabemus ipsum. T. ubi is est? P. hem ad sinistram, nonuides?En .T. uideo. P. comprehendi iube, quantum potest.Th. Quid illi facies stulta? P. quid faciam rogas?Vide amabo, si non, cum aspicias, os impudensVidetur. Th. non. Py. tum, quae eius confidentia est.The-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten