EVNVCHVS110Ne comparandus hic quidem ad illum est. ille eratHonesta facie, & liberali. P. ita uisus estDudum, quia uaria ueste exornatus fuit:Nunc tibi uidetur foedus, quia illam non habet.Py. Tace obsecro: quasi uero paulum intersiet.Ad nos deductus hodie est adolescentulus,Quem tu uero uidere uelles Phaedria.Hic est uetus, uietus, ueternosus, senex,Colore mustellino. P. hem, quae haec est fabula?Eò redigis me, ut, quid egerim, egomet nesciam.Eho tu, emin ego te? Do. emisti. Py. iube mihi denuoRespondeat. Ph. roga. Py. uenistin hodie ad nosnegat.At ille alter uenit annos natus sedecim:Quem secum adduxit Parmeno. P.agedum, hoc mihiexpedi:Primum unde habes istam, quam habes, uestem? taces?Monstrum hominis, non dicturus? Do. uenit Chaerea,Ph. Faterne? Do. ita est. Ph. quando? Do. hodie. Ph.quàm dudum? Do. modo.Ph. Qui cum? Do. cum Parmenone. Ph. norasne eumprius?Do. Non: nec, quis esset, unquam audieram dicier.Ph. Vnde igitur meum fratrem esse, sciebas? Do-ParmenoDicebat eum esse: is dedit hanc mihi uestem. Ph. occidi-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten