Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
96
Einzelbild herunterladen
 

EVNVCHVSThr. Iamne imus? Thr. hos prius introducam, &, quauolo,Simul imperabo: postea continuo exeo.Thr. Ego hinc abeo: tu istam opperire. P. haud con-uenitVna cum amica ire imperatorem in uia.Thr. Quid tibi ego multa dicam? domini similis es.Gn. Ha, ha, hae. Thr. quid rides? Gn. istuc, quod diximodo:Et illud de Rhodio dictum in mentem uenit.Sed Thais exit. Thr. abi: praecurre, ut sint domiParata omnia. G. fiat. Th. diligenter PythiasFac cures, si Chremes huc forte aduenerit,Vt ores, primum ut maneat: si id non commodum eiVt redeat: si id non poterit, ad me adducito.Py. Ita faciam. Th. quid aliud uolui dicere?Hem, curate istam diligenter uirginem.Domi adsitis, facite. T. eamus. Th. uos me sequiminiTHESES ETHICAE.I Blandimenta scortorum sunt ueluti uenena, quifugienda esse & ipse Salomon in prouerbijs urget2 Scorta habent, teste Plauto, oculatas manus.ACTVS TERTII SCENAE IIIPERIOCHA.Incipitur negotium uirginis restituendae, & di-ponitur exitus fabulae. Chremetis persona est seu