TERENTIIG. Dolet dictum imprudenti adolescenti, & libero.P. At te dij perdant. G. quid ille quaeso? T. perditus.Risu omnes, qui aderant, emoriri. deniqueMetuebant omnes iam me. G. non iniuria.T, Sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,Quòd eam me amare suspicatur? G. nihil minus,Imo magis auge suspicionem. T. cur? G. rogas?Scin? si quando illa mentionem PhaedriaeFacit, aut si laudat, te ut male urat. T. sentio.G. Id ut ne fiat, haec res sola est remedio.Vbi nominabit Phaedriam, tu PamphilamContinuo. si quando illa dicet, PhaedriamComessatum intromittamus: tu PamphilamCantatum prouocemus. si laudabit haecIllius formam: tu huius contra. deniquePar pro pari referto, quod eam remordeat.T. Siquidem me amaret, tum istuc prodesset GnathoG. Quando illud, quod tu das, expectat, atque amat,Iamdudum amat te: iam dudum illi facile fit,Quod doleat: metuet semper, quem ipsa nunc capitFructum, ne quando iratus tu alio conferas.T. Bene dixti, at mihi istuc non in mentem uenerat,G. Ridiculum: non enim cogitaras: ceterum,Idem hoc tute melius quanto inuenißes Thraso?THESES ETHICAEI Milites admodum gloriosi sunt in Thrasonis persona: dominatur enim alazonia, arrogantia, fastus, &
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten