1274
TERENTIIFelicitates omnes aduersae sient.P. Quid hoc est sceleris? C. perij. P. quid factum est? C.rogas?Patris cognatum atque aequalem ArchidenidemNostin? Pa. quid ni? C. is, dum sequor hanc, fit mihi ob-uiam.pa. Incommode hercle. C. imo enimuero infeliciter:Nam incommoda alia sunt dicenda Parmeno.Illum, liquet mihi deierare, his mensibusSex septem prorsum non uidisse proxumis,Nisi nunc, cum minime uellem, minimeque opus fuit.Eho, nonne hoc monstri simile est? quid ais? P. maxisme.C. Continuo accurrit ad me, quàm longe quidem,Incuruus, tremulus, labijs demißis, gemens:Heus heus, tibi dico Chaerea, inquit. restiti.Scin quid ego te uolebam? dic. cras eſt mihiIudicium. quid tum? ut diligenter nunciesPatri, aduocatus mane mihi esse ut meminerit.Dum haec dicit, abijt hora, rogo num quid uelit.Recte, inquit. abeo. cum huc respicio ad uirginem,Illa sese interea commodum huc aduorteratIn nostram hanc plateam. P. mirum, ni hanc dicit, modoHuic quae data est dono. C. huc cum aduenio, nulla erat.P. Comites secuti scilicet sunt uirginem?C. Verum, parasitus cum ancilla. Pa. ipsa est scilicet.Desine iam conclamatum est. C. alias res agis.P. Istuc