Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
78
Einzelbild herunterladen
 

EVNVCHVS78Is hodie uenturum ad me constituit domum.Concedam hinc intro, atque expectabo, dum uenit.THESES ETHICAEI Amor amatae puellae conspectu inflammatur, & incenditur. Est enim affectus calidus & in calidis constitutionibus, ingenijs atque aetatibus facile concipitur2 Anteros est, cum sit aequa amoris pars & reciprocatio, etiam inuito Seruio.3 Futiles sunt pleni rimarum, mox perfluunt.4 Recte Plautus de blanditia scortorum cecinit Vi-scus merus est uestra blanditia.ACTVS SECVNDI SCENAE IPERIOCHA I. C.Appendix quaedam superiorum. In qua illa ethielarius etiam perspiciuntur. Et inest parasceue sequentium.PHAEDRIA, PARMENO.Trochaici iambici permixti, cum octonarij tum senarij, unus etiam quaternarius.Ta fac ut iußi, deducantur isti. Pa. faciam. Ph. at di-ligenter.Pa. Fiet. Ph. at mature. Pa. fiet. Ph. satin hoc mandastum est tibi?P. Ah rogitare? quasi difficile siet. utinamTam aliquid facile inuenire poßis Phaedria,Hoc quàm, peribit. Ph. ego quoque una pereo, quod miest carius.