Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
59
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.Tamen hanc habere studeat cum summo probro?p.Me miserum. S. modóno id demum sensti Pamphile?Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum,Quod cuperes, aliquo pacto efficiundum tibiEodem die istuc uerbum uere in te accidit.Sed quid ago? cur me excrucio? cur me macero?Cur meam senectam huius solicito amentia? anPro huius ego ut peccatis supplicium sufferam?Immò habeat, ualeat, uiuat cum illa. P. mi pater.S. Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris.Domus, uxor, liberi inuenti inuito patre:Adducti, qui illam ciuem hinc dicant: uiceris.P. Pater licêtne pauca? S. quid dices mihi?C. Attamen Simo audi. S. ego audiam? quid ego audiamChreme? C. attamen dicat sine. S. age dicat, sino.P. Ego me amare hanc fateor. si id peccare est, fateorid quoq;.Tibi pater me dedo. quiduis oneris impone: impera:Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.Hoc modò te obsecro, ut ne credas a me allegatumhunc senem.Sine me expurgem, atque illum huc coram adducam. S.adducas? P. sine pater.C. Aequum postulat: da ueniam. P. sine te hoc exo-(Chreme.rem. S. sino.Quiduis cupio, dum ne ab hoc me falli comperiarC. Pro peccato magno paulum supplicij satis est patri.THE⸗