Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
57
Einzelbild herunterladen
 

TERENTIIP. Cum tuo gnato una. S. an ne est intus Pamphilus?crucior miſer.Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias carnufex?D. Sunt. S. cur igitur hic est? CH. quid illum censes?cum illa litigat.D. Immò uerò indignum Chreme iam facinus faxo exme audias.(catusNescio quis senex modò uenit: ellum, confidens,Cum faciem uideas, uidetur eße quantiuis preti:Tristi seueritas inest in uoltu, atque in uerhis fides.S. Quidnam adportas? D. nil equidem, nisi quod ilumaudiui dicere.S. Quid ait tandem? D. Glycerium se scire esse hancciuem Atticam.S. Hem Dromo, Dromo. D. quid est? S. Dromo. D.audi. S. uerbum si addideris. Dromo.D. Audi obsecro. DR, quid uis? S. sublimem hunc in-tro rape, quantum potes.DR. Quem? S. Dauom. D. quamobrem? S. quia lubet.rape inquam. D. quid feci? S. rape.DA. Si quidquam mentitum inuenies, occidito. S. ni-hil audio.Ego iam te commotum reddam. D. tametsi hoc ue-rum est. S. tu tamen,Cura adseruandum uinctum: atque audin? quadrupe-dem conſtringito.Age nunc: iam ego pol hodie, si uiuo, tibiOsten-D 5