Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
53
Einzelbild herunterladen
 

TERENTIIEius morte ea ad me lege redierunt bona.Sed quos perconter, uideo. saluete. M. obsecro,Quem uideo? estne hic Crito, sobrinus Chrysidis?Is est. C. ò Mysis salue. M. saluos sis Crito.C. Itan Chrysis? hem. M. nos quidem pol miserasperdidit.(sic.C. Quid uos? quo pacto hic? ſati' ne rectè? M. nóſne?Vt quimus, aiunt: quando, ut uolumus, non licet.C. Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit?M. Vtinam. C. an nondum etiam? haud auspicato hucme appuli:Nam pol, si id scissem, nunquam huc tetulissem pedemSemper enim eius dicta est haec, atque habita est soror:Que illius fuerunt, possidet. nunc me hospitemLites sequi, quàm hic mihi sit facile, atque utile,Aliorum exempla commonent. simul arbitror,Iam esse aliquem amicum, & defensorem ei: nam ferèGrandiuscula iam profecta est illinc. clamitent,Me sycophantam haereditatem persequi,Mendicum. tum, ipsam despoliare non licet.M. O optume hospes pol Crito antiquum obtines.C. Duc me ad eam, quando huc ueni, ut uideam. M.maxume.D. Sequar hos: nolo me in tempore hoc uideat senex.THESES ETHICAE I. VV.1 In Critone est probi & honesti, & grauis uiriimago atque exemplum.2 Res.