TERENTIINimuero Daue nihil loci est segnitiae, neque so-cordiae,Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptijsQuae si non astu prouidentur, me aut herum pessundabunt.Nec, quid agam, certum est, Pamphilumne adiutem,an auscultem seni.(minas.)Si illum relinquo, eius uitae timeo: sin opitulor, huiusCui uerba dare difficile est. primum iam de amore,hoc comperit:Me infensus seruat, ne quam faciam in nuptijs fallac iam.Si senserit, perij: aut, si libitum fuerit, causam ceperit,Quo iure, quaque iniuria praecipitem in pristinum dabit.Ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,Siue ista uxor, siue amica est, grauida è Pamphilo est:Audireque eorum est operae pretium audaciam:Nam inceptio est amentium, haud amantium:Quidquid peperisset, decreuerunt tollere:Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam,Ciuem Atticam esse hanc: fuit olim quidam senex,Mercator: nauem is fregit apud Andrum insulam:Is obijt mortem: ibi tum hanc eiectam ChrysidisPatrem recepisse orbam, paruam. fabulae.Mihi quidem non hercle fit uerisimile.Atqui ipsis commentum placet.Sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum, utConueniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.THESES
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten