Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.Sine nunc meo me uiuere interea modo.So. Quis igitur relictus est obiurgandi loeus?SI. Si propter amorem uxorem nolit ducere:Ea primum ab illo animaduertenda iniuria est.Et nunc id operam do, ut per falsas nuptiasVera obiurgandi causa sit, si deneget:Simul, sceleratus Dauus si quid consiliHabet, ut consumat nunc, cum nihil obsint doli:Quem ego credo manibus, pedibusque obnixe omniaFacturum, magis id adeo, mihi ut incommodet,Quà m ut obsequa tur gnato. S. quapropter? SI. rogas?Mala mens, malus animum. quem quidemego si sensero.Sed quid opu'st uerbis? sin eueniat, quod uolo,In Pamphilo ut nil sit morae restat Chremes:Qui mihi exorandus est, & spero confore.Nunc tuum est officium, has bene ut adsimules nuptias,Perterrefacias Dauum, obserues filium,Quid agat, quid cum illo consilij captet. So. sat est:Curabo: eamus iam nunc intro. Si.i prae, sequar.Non dubium est, quin uxorem nolit filius:Ita Dauum modo timere sensi, ubi nuptiasFuturas esse audiuit. sed ipse exit foras.THESES. ETHICAE I. VV.i. In Sosia est seruorum officium.ij. In Phamphilo sunt mores & studia adolescentum.iij. In Chryside sunt gradus, quibus ab honestate adturpitudinem uitae peruenitur.iiij InA v