Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
3
Einzelbild herunterladen
 

a noche.

PROLOGVSVeteris poetae maledictis respondeat.Nunc, quam rem uicio dent, quaeso animum aduortite,Menander fecit Andriam, & Perinthiam.Qui ut ramuis recte norit, ambas nouerit.Non ita sunt dißimili argumento, sed tamenDissimili oratione sunt factae, ac stylo.Quae conuenere, in Andriam ex PerinthiaPatetur transtulisse, atque usum pro suis.Isti id uituperant factum, atque in eo disputant,Contaminari non decere fabulas.Faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligant.Qui cum hunc accusant, Naeuium, Plautum, EnniuniAccusant, quos hic noster auctores habet:Quorum aemulari exoptat neglegentiamPotius, quam istorum obscuram diligentiam.Dehinc ut quiescant porro, moneo, & desinantMaledicere, malefacta ne noscant sua.Fauete, adeste aequo animo, & rem cognoscite,Vt pernoscatis, ecquid spei sit relliquum,Posthac quas faciet de integro comoedias,Spectandae, an exigendae sint uobis prius.