Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

EPISTOLAum sensum nullum turpe facinus incurrere velit? Cum vero in sacris litteris Chri-stianis permittatur commercium cum hominibus alienigenis, etiam impudicis &scortatoribus, quae ista sanctimonia est,adoleſcentes prohibere ſcriptis Comico-rum, quòd in ijs nonnunquam libidinoséfacta, non, vt imitemur, proponuntur, sedvt fugiamus, in alienis personis ex nostravita quotidiana exprimuntur. Neque e-nim credibile est sanctißimos & integerrimos illos viros, qui Terentium adiuuerunt, assidueque vna scripserunt, tem-pus, quod ipsis à Reip. negotijs dabatur,in faciendis Comoedijs ponere voluisse, siex hoc studio plus detrimenti, quàm e-molumenti ad Rempub. peruenire putas-sent: praesertim cum talium virorum, vtM. Cato dicere solebat, non minus otij,quam negotij rationem extare oporte-ret. Itaque illi cum viderent varie in vitapeccari, in diuersis personis ea peccata indicarunt