Druckschrift 
Briefe und Documente aus der Zeit der Reformation im 16. Jahrhundert : nebst Mitteilungen über Kölnische Gelehrte und Studien im 13. und 16. Jahrhundert bei Gelegenheit des 50jährigen Stiftungsfestes des Friedrich-Wilhelms-Gymnasiums zu Köln
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
 

10

humanitatem civilitatemque veterum oratorum ac poetarum monumentadocebunt; Paedagogia nobis in eos est commissa, qui fustuario malunt,quam aut ratione aut pietate coerceri.

II. Verecundiam et modestiam exigimus ab adulescentibus quamet incessu et vestitu honesto praestabunt. Sunt enim instrumentamaioris turpitudinis incessus ac vestitus vitia. Praecipimus item utpraestantioribus honorem exhibeant, nam hoc yirtus meretur, et necui damnum dent. Omnino autem barbara sunt fores effringere, hortosdepopulari, scortari, commessari, aliorum famam libellis famosis laedere,tumultuosis clamoribus latrocinando tranquillitatem urbis et bonorumperturbare. Quae quum omnia sint Imperatorum legibus capitalia,nullo modo dissimulari possunt in ea civitate, quae quia bonis Hterisdestinata est, ipso titulo profitetur humanitatem et mansuetudinem,Punientur autem huiusmodi rectoris arbitrio.

III. Ut tranquillior esset publicus status, princeps vetuit omninoarma gestari, ubi et gladiis longioribus et pugionibus et hessiacisinterdicitur, quare in eos severiter animadvertemus quos deprehcn-derimus cum telo fuisse.