III.
Briefe von Melanthon, Reuchlin, Erasmus, Crotus,Butzer, Staupitz nnd anderen Zeitgenossen.
1.
27. August 1516.Erasmus an Reuchlin.
(Aus der Wölfischen Sammlung in Hamburg im Programm des Jolianneumsdaselbst von 1842 mitgetheilt von dem Direotor Dr. Kraft.)
Erasmus Keuchlino suo S. D.
Nullo sermone consequi queam, quo studio, qua venerationetuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis Antistes,Episcopus Koffensis, adeo ut cum antehac plurimum fecerit Erasmum,nunc admiratione Reuchlini pene contemnat. Quae res adeo menulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam, proque mea virilicurrentem (quod aiunt) exstimulem. Nullas ad me dat litteras —scribit autem crebrius ■— in quibus non faciat honorificentissimamtui mentionem.
Decreverat posito cultu Episcopali, hoc est, linea vcste, quasemper utuntur in Anglia, nisi cum venantur, traiicere hac praecipuecausa impulsus, quo tecum colloqui liceret: tanta habet hominem di-scendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decemapud sese dies detinuit, ut una traiiceremus. Verum iiicidit postea,cur mutaret consilium et si rem distulit, animi propositum non mutavit.In extremo digressu sollicite me rogavit, qua re posset tibi gratum facere.
Respondi, tuam fortunam non esse eiusmodi, ut magnopereegeret pecunia, verum si mitteret annulum aut vestem, aut aliud eius-modi, quod ceu sui monumentum posset amplecti, id fore gratissimum.Respondit, se nihil habere, quanti constaret, modo tibi gratumesset. Collaudavi hominis animum: suspicor eum brevi ad Te venturum.Interim fac scribas, quid tibi potissimum mitti cupias; nullus illeparsurus est sumptibus.
Sensi illum avidissimum calamorum vedwrwv, cuiusmodi mihitres donasti: proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius