9
Oe studiis Leges.
I. Quisquis studiorum causa se hie confert, primum omniumapud Eectorem nomen suum profiteatur. Neque enim potest consulerepublicis studiis Eector, nisi ei se commendarit iuvenis.
II. Et quia iuvenilis aetas nee de studiis nee de moribus reeteiudicare potest, Eector profitentem nomen suum, si ita poscat res, statimalicui ex paedagogis commendet, qui illi studiorum certam rationempraescribat. Neque enim nocentior pestis ulla est, quam discendinullam certam rationem sequi, et tanquam sine scopo iaculari. Iudicetautem paedagogus, et quas praelectiones audire referat, ac quomodostylum ac linguam exerceat. Nam sicut pingero nemo didicit, nisipenicillo experiatur manus suas, ita nemo literas perdiscet, nisi sescribendo ac discendo exercuerit.
III. Postquam frigere coeperunt philosophicae disputationes,quae antea exercendorum adulescentium occasio erat non contem-nenda, statuimus ut singulis mensibus bis declametur, alias a profes-soribus rhetorices et grammatices, alias ab adulescentibus iuxta rhetorisarbitrium. Declamationes adulescentium a Elietorices professorerecognoscentur ac emendentur. Qua in re, qui suam operam in literisnegaverit, is auetoritate illustrissimi prineipis Academiae fundatoris abuniversitate muletabitur. Et quia naturae mathematumque cognitioperquam necessaria est rebus humanis, volumus, ut itidem singulismensibus disputent vel phisici ac matbematum professores, vel aliiquos ei rei idoneos esse professores iudieaverint.
IV. Nihil minus committet rector, quam ut quisquam iuvenumiinperitorum, et qui ipsi sibi consulere nequeunt, erret sine certopraeeeptore, qui eum ad optima et invitet et asuefaciat. Nam parumgratum officium deo faciunt, qui quum praesint, errare tarnen temeropueros sinunt. Et pueris deus iniunxit, ut prudentium consiliis aueto-ritatique pareant. Proinde si quis nollet ex Eectoris arbitrio prae-eeptori sese alicui commendare, si id aetas et iustitia poscat, urbeeiieiatur. Imprimis autem operam dabunt, ut loqui recte discant, quaeres quantum liabeat momenti aestimari potest ex superioris saeculiscriptis; ubi recte dicendi ratio negligeretur, aeeidit, ut imprudentiusetiam iudicarint de rebus humanis omnibus. Caetera, quae ad hancpartem pertinent, monebunt sedulo praeeeptores in scholis.
De Moribus adulescentium Leges.
I. Quos et pietas et amor recte a vieiis deterret, iis nihil opusest noslris legibus, sed pietatem alet sacrorum eodicum cognitio, et