188
giosis de domo me eiecit." Et mislt nummos aliquos pro vino. Statim-que vir ille honestus, vexacioni eius compaciens, toti familie sue precepit,ut obseratis foribus nemo illam intromitteret. Sciens mulier maritumsuum domum intrasse viri potentis et quod non intromitteretur, satissuspicans, iuxta limina latenter residens egressum cuiuspiam expecta- 6vit. Cumque unus puerorum pro vino missus ostium aperiret, illa in-siliens et ante mensam cenancium veniens ait: „Benedicat vobis Deus!"Cui cum paterfamilias responderet: „Benedicat ei diabolus, qui te in-tromisit!", subiunxit illa: „Justum est, ut sim cum marito meo", et cepitsedere ad mensam iuxta illum. Tunc paterfamilias locutus est ad 10utrumque: „Quicumque ex vobis iratus fuerit vel verbum contumelieprotulerit, solvet sextarium vini." Et placuit utrique. Cumque sederentet ex una scutella simul comederent, illa elevata manu alapam dedit inmaxilla mariti. Quod cum paterfamilias vidisset et turbatus diceret:„Quid est hoc, domina? Hoc enim promissum non erat: solvite ergo 15sextarium vini", respondit illa: „Ego neque irata sum neque verbumprotuli contumeliosum. Quodsi ipse motus est, iustum est, ut ipsevinum solvat." Ad quod verbum omnes ridere ceperunt, belue illiusmirantes seviciam ] ).
X ) v gl- al ich Helinandi epistola ad Galterum über den diabolus Rixo-aldus, qui semper rixam alit = Migne, Patr. lat. 212, 756.