Druckschrift 
1 (1933) Einleitung, Exempla und Auszüge aus den Predigten des Caesarius von Heisterbach
Entstehung
Seite
14
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

14

(Bl. 50r) Prologus cuius supra in XIIII temporaS a 1 o m o n i s. Omnia tempus habent et suis spaciis transeunt uni-versa sub sole 1 ). Creavit Dominus Deus ut legitur tempus propter ne-minem, ut de tempore perveniret ad eternitatem; sed quia obedire con-tempsit suo Creatori, cum elementis subiectus est mutabilitati et cumiumentis mortalitati. Factus est ergo eternus temporalis, immortalismortalis, ut hominem per liberum arbitrium factum mortalem per gra-ciam reduceret ad immortalitatem. Spacium vivendi nobiscum sibiposuit, certo tempore de hoc mundo transivit. Quatuordecim capitulaEcclesiastes seeundum ordinem ponit, in quibus omne quod sub solevivit, mutabilitati subiectum ostendit dicens: 'Tempus nascendi et tem-pus moriendi' etc. Singula capitula binas habent clausulas sibi adin-vicem contrarias, in quibus nichil aliud intelligimus nisi hominis ingres-sum et egressum, progressum et defectum, culpam et graciam, penamet gloriam, meritum et premium, celum et supplicium. Ecce! ubique duohec contraria significant duo illa tempora in singulis capitulis posita.Notum est XIIII esse in ecclesia preeipuas solempnitates, que subsole, id est Ohristo, suis temporibus volvuntur et certis spaciis meci-untur atque singulis annis revertuntur. Has XIIII solempnitatesXIIII sermonibus explicantes et subieeta XII11 capitula singulissermonibus adaptantes, ymmo ea pro thematibus habentes et ex il-lorum sensu totum sugentes, ita eos gracia adjuvante et caritate vestrainstigante ordinavimus, ut non sit transpositus ordo capitulorum neemutatus ordo solempnitatum. Verbi gracia: primum capitulum esttempus nascendi, ultimum tempus belli; primum dietavimus de ad-ventu Redemptoris, ultimum de omnibus sanetis. Singulos eciam ser-mones distinximus per ternas particulas, ita ut prima distinetio loqua-tur de ipsa solempnitate, media de interiori anime iustificacione, ultimade exteriori conversacione; prima edita est ad honorem sanetorum, se-eunda ad edificacionem morum, tercia specialiter ad profectum mo-nachorum.

De tempore. 'Omnia tempus habent' etc. Habent bestia etreptile tempus suum, volatilia tempus suum, elementa tempus suum,habet et homo propter quem facta sunt omnia tempus suum. Vivithomo diueius nomine, bestia bestia, reptili reptile, volatili volatile, ettandem omnia tendunt de esse ad non esse. Unde et nichil stabile estsub sole nee ipse sol gaudet stabilitate, cum cotidie ortum facit etoccasum. Salomon nequaquam tanta dixisset de tempore, si non mag-num intellexisset sacramentum in tempore. Nam sicut locus sanetior estloco, ita et tempus tempore, et hoc non in rei existencia, sed et in sig-nificacione. Verbi gracia: mane significat graciam, vespera culpam,meridies perfectionem, media nox desperacionem. Et hec de niis dietasufficiant. Explicit prologus. Es folgt eine Uebersioht überdie Anlage des Tractats:

J ) Eccles. 3, 1.