Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
362
Einzelbild herunterladen
 

362

MARTINI CONTINUATIO COLONIENSIS.

isu. nobilesque aquilonis solempnem curiam in Roicstok 1 civi-tate a peregerunt, ubi et quinque milia militum fuisse memo-rantur. Ibi principes predicti confederati insurrexeruntcontra civitates sibi attinentes, que terrestribus et marinismercibus et negociacionibus incrassate, locupletate, inpin-gwate, dilatate, principibus debitam subieccionem exhiberedetractaverunt. Sed brevi interveniente tempore ad hocadducte sunt, ut principibus suis ultra rebellare non pre-sumerent.

i 3 oo # Anno autem Domini 1300. innumerabilis multitudoRomam properat spe indulgenciarum, que semper centesimoanno 2 ibidem existunt. Hic quoque annus iubileus, id estremissionis, idcirco vocatus est, ut, quicunque ijiso annoconfessus, contritus Romam adveniret, a culpa et pena liberletus remearet.

Huius eciam temporibus Bonifacius octavus papa, in

1303 . castello quodam dum comoraretur, a duobus cardinalibusde Columpna, quos cardinalatu privaverat, cum auxilioPhilippi regis Francie, quem excomunicaverat, cubiculariiscorruptis [captus est, et b ] omnis thezaurus eiusdem ibidemrepertus est abstractus. Quo nuncio Rome perlato, moxRomani ad liberandum papam proficiscuntur; quem cumegrotantem Romam perduxissent, non multo post ibidemdefunctus est. Fecerat et hic papa sextum decretalium, Cele-stino predecessore suo aliquot annos adhuc superstite. CuiBenedictus XI, frater ordinis Predicatorum, successit. Quicum annum et paulo plus 3 sedisset, obiit Perusie et antealtare ibidem sepultus est. Cui Burdegalensis c archiepisco-

1304. pus, qui et Clemens quintus est dictus, successit. Hicordinem Templariorum propter inauditam et quam nec dicifas est infamiam destruxit 4 .

Archiepiscopus quoque Wicboldus ecclesiam suam Colo-niensem, utpote vir senex et debilis et longo tempore magisconsiliis aptus quam armis exercitatus, prudencia regeredisponebat, unde et nobiles terre muneribus sibi placare dsatagebat e . Sed secus accidit, quia, quanto plus donabat,tanto magis ab hiis impugnabatur. Quod ubi intellexit, addebellandum f comitem de Marka, infestissimum inimicum

a) civitatem c. b) captus est et supplevi. c) Burdegolensis c. d) placere c.e) sathagebant c. f) rebell, c.

1) Bostoch . 2) Ex hoc quoque loco chronicam nostram ante medium

saeculum X1Y. compositam esse cognoscas, quia a. 1350. a Clemente VI.constitutum est, ut quinquagesimo quoque anno annus iubileus celebretur.

3) Benedictus XI post annum nondum completum diem clausit ex-

tremum. 4) Annis scii. 1311. et 1312.