I
Colonia, florentissima illa metropolis ad Rhenum in-feriorem sita, quae saeculo XII. et XIII. in rebus publicisregni Germanici primas fere partes agebat, cuius archi-episcopi ad latus modo imperatorum, modo vero contra eossummam auctoritatem sibi vindicabant, cuius cives divitiisexcellebant et longe ultra imperii fines gloria pollebant,etiam de historia eius temporis optime merita est. Fride-rici I. temporibus, dum Rainaldus archiepiscopus summamrei publicae curam gerebat, opus coeptum est, quo res domimilitiaeque a regibus praesertim gestae traderentur. Chro-nicae regiae nomine, quo iam saeculo XI. LantbertusTuitiensis eiusmodi historiam significabat 1 , ipse auctorusus est 2 , neque habemus, cur eo reiecto alium substituamustitulum 3 (Annalium Coloniensium maximorum), qui partispraecipuae editori (SS. XVII) placuit.
Opus vero, quod nunc plenius quam antea exhibemus,cuius partes in diversis magnae nostrae collectionis tomislucem viderunt, neque uno tempore neque eodem consilio et parisuccessu est susceptum et ad finem deductum , et quamquamcomplures eius codices temporis iniuriam effugerunt, nullustamen librum integrum et genuinum exhibet. Hic veroetiam varias induit formas, quarum rationem et nexumut perspiciamus, primum codices superstites recenseamusoportet.
AI. Codex bibliothecae comitis de Ashburnham,Libri nr. 1586, mernbr. s. XII. ex. vel XIII. in . 4 Folioprimo manus saec.XV.ex. annotavit haec. Iste liber pertinet
1) V. Neriberti c. 4, SS. IV, p. 742: Quotiens eum imperatore Romamierit et redierit utque augustus arcem imperii, res Italiae moderandodisposuerit, potius regiae videtur inscribendum chronicae quam in laudemsancti violenter inflectere. Non hunc quidem solum librum, sed historiameius argumenti Colonienses regiam chronicam vocaverunt. Aliter de locosentiendum est in Cat. arehiep. Colon. I, SS. XXIV, p. 343 : multa et
cronice regie dignissime inserenda per omnem Ytaliam operatus est
(Mainaldus). 2) a. 1147, p. 83; a. 1158, p. 99. 3) Cf. quae
Wattenbach, CQ. II, p. 338, contra Iansenii et K. Pertzii sententiammonuit. Ita etiam Platner in versione Germanica p. XXVII. 4) Nons. XI — XII, ut ‘N. Archiv IV, p. 611. ex catalogo impresso repetitum est .