Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
361
Einzelbild herunterladen
 

MARTINI CONTINUATIO COLONIENSIS.

361

Sigefridus quoque archiepiscopus Coloniensis tandemsenio, labore et casibus fortuitis consumptus, cum sedissetannis 23 et mensibus 5 , moritur et in monasterio Sancti 1297.Cassii Bunne, sicut et predecessor eius, quem negligenterpositum honestius sepeliri fecerat, et ipse fusorio opere antealtare beati Petri honorifice tumulatus est. Cui Wicboldus,maioris ecclesie in Colonia decanus, successit. Hic plusfaccione nobilium sibi favendum quam eleccione a canonicaNussie eligitur, vir tam divina quam humana sciencia suffi-cienter eruditus. In curia Romana positus, ab emulis opinioeius vehementer obfuscatur, propter quod multa ibi expen-disse et maiora donasse memoratur, et tandem a Boni-facio VIII. papa pallii honore decoratus, in pace dimittitur. 1298.Cuius interventu Colonienses ab interdicto, quo iam annisplurimis innodati fuerant, meruerunt absolvi>.

Igitur rex Adolfus negligeneius se ad principes, quieum ad culmen tanti honoris erexerant, componens, etmilitaris ordinis homines eis preponens, odia eorum contrase provocavit. Unde Gerhardus b Moguntinus archiepiscopus,regi propinquitate consangwineitatis coniunctus, episcopusArgentinus et ceteri nobiles superarum parcium indignacionecommoti, illustrem ducem Austrie nomine Adelbertum, filiumregis Rudolfi, evocaverunt et ut regnum obtineret horta-bantur. Qui, exercitu copioso adunato, cum ipsis municio-nem quandam regno attinentem 1 2 obsidione circumdederunt.

Sed Adolfus rex hiis eventibus minime perterritus, cummulta sequela armatorum eos invadit. Pugna vero inita,Adolfus rex ibi cecidit, et multi captivi abducuntur. Cometaprius c per idem tempus visa est.

Adolfo rege interfecto, mox principes Germanie Mogun-cie 3 congregati Adalbertum ducem Austrie in regem eligunt,qui a Wicboldo archiepiscopo Coloniensi Aquisgrani nona-gesimo secundo loco ab Augusto in regem est coronatus.

Hic post suam coronacionem insignem curiam Nurinbergindixit, ad quam multi principes convenerunt; ubi et plusquam sex milia militum asseruntur fuisse. Causa autemtante solempnitatis extitit coronacio uxoris regis, quamet Wicboldus Coloniensis archiepiscopus ibidem unxit inreginam.

Per idem tempus rex Danorum, rex Norwegie, rexisu.Swechie d , m archio Brandenburgensis et omnes principes

a) elleccione c. b) Berhardusc. c) itac.; vers.Germ.: eyn cleyn comete, d) itac.

1) Cf. Notas Coi., SS. XXIV, p. 366. 2) Aleei. 3) Conventus

Moguntinus iam ante pugnam apud Qollheim commissum habitus est

Iun. 23.; sed iterata est electio Francofurti Iui. 27.