MARTIN! CONTINUATIO COLONIENSIS.
363
ecclesie Coloniensis, Susatum divertit; ac comes solita con-standa exercitum copiosum coadunat, arehiepiscopum etsuos ad bellum provocando. Sed archiepiscopo locum pugnenequaquam dante, comes et sui post aliquot dies digre-diuntur. Archiepiscopus autem absencia comitis animatus,terram ipsius circumiacentem a hostiliter invadit, rapinis etincendiis cuncta devastando. In eadem expedicione archi-episcopus ad extrema ibidem pervenit, et aliquot diebusdecumbens, sepius in infirmitate eadem comunicavit. Cuicum a confessore suo fratre Minore iterum comunicarevolenti diceretur, non opus esse eukaristiam sepe sumere,verbum memoria dignum respondit: 'Anima mea affectathoc sacramentum, quia bonum est viaticum’; et ita defunctusest, cum sedisset circa annos octo, in eadem civitate in 1304.ecclesia beati Patroclii martiris tumulatus, regnante regeRomanorum Adalberto. Post cuius decessum in eligendo archi-episcopo Coloniensi grandis dissensio inter electores ortaest, quibusdam vota sua in h Heinricum de Wirnenburg 0prepositum ecclesie maioris in Colonia transferentibus, aliisin prepositum Bunnensem Reynhardum de Westerburg,fratrem Sigefridi archiepiscopi Coloniensis, ceteris in Wil-helmum canonicum maioris ecclesie, filium comitis Iulia-censis, cuius pater et avus Aquisgrani interierunt. Sedidem Wilhelmus non inulto post in bello, quod d Flamingiadversus regem Francie susceperant, fortiter ibidem agensinteriit; duo vero superstites ad curiam proficiscuntur. Ubia beate memorie Benedicto papa Heinricus de Wirnenburgpallii e honore donatus esset, si non inmatura morte idempontifex preventus fuisset. Sed a Clemente quinto papa, suc-cessore Benedicti, Heinricus in arehiepiscopum consecratur 1 1305.et in pace cum pallii honore dimittitur. Quanta autem ibiexpenderit vel donaverit, exacciones in clerum quas f fecitdemonstrant s.
Igitur rex Adelbertus Iohannem, filium fratris sui,ducem Alemanie, propter iuvenilem eius etatem aput sehoneste detinuit et quo adolesceret provinciam illam pru-dencioribus gubernandam commisit. Unde Iohannes irritatuset malis consiliatoribus usus, regem Adelbertum, patruumsuum, nichil minus suspicantem, proch dolor! interfecit. 1308.Qui profugus et exui in Italia degens, tandem ibidem vitamfinivit; cuius et omnes complices a filiis Adelberti regis 1315.mala morte consumpti sunt, et omnia eis attinencia fun-ditus eversa.
a) circumlatentem c. b) in suppi . c) de Wirnenburg post transferentibus habet c.d) quo c. e) palii c., etiam infra. f) quas supplevi, g) demonstravit c.
1) Cf. Levoldi chron. com. de Marea, ap, Meibom I, p. 396.