348 EX HIST. EXPEDITIONUM IN TERRAM SANCTAM.
1218. febribus fortiore, corpora sua Terre Sancte, animas veroFilio virginis reliquere. Post predictum comitem sempermemorandum comes Gerardus de Wide in milicie dominuma Theutonicis communiter eligitur. At ille non minor animoquam corpore viros et milites strenuissimos ad officium pre-dicte navis ordinavit, singulos ad suos labores sagaciterdeputando. Post hoc oracione ad Dominum fusa et adcrucem sanctam processione devotissime peracta, navisChristi in aspectu terribilis, sed decora, in die beati apostoliAu S . 24. Bartholomei cum magno labore ad turrim trahitur. Econtrapagani ad omnia subtilissimi ad destruendum pontem machi-nas collocant. Cumque structura in Domino iam iamquetriumphatura a ad summitatem turris applicaretur, scala, cor-dis suis parumper laxatis, turri demissius est suppressa;de qua vexillifer ducis Austrie, plurimum aspirans introitum,decidit, et sic pro sociis ad Filium virginis exorandum estdestinatus. Nec mora, Sarraceni super nostros lapides etsagittas pluere visi sunt et, quod gravius est, ignem sinemensura proiciunt. Ad cuius contactum b scala impetuosis-sime est succensa. Nunc dolor, nunc planctus, ploratuset ululatus a nostris ad terram toto corpore, ad Deum solocorde profusus, est auditus. Patriarcha etiam Iherosolimi-tanus coronam capitis sui harena et pulvere humiliter con-spergebat. Et ecce ignis diabolicus per lacrimas sanctumBartholomeum sic invocantium est extinctus. Ad pugnamitaque filii Dei redeunt, lancea et cuspide inimicos invadunt,sicque haste per numina fracte, in aera more telorum volantiumresiliunt. Ad ultimum hora vesperorum facta Friso quidamflagello mirabili munitus superveniens et alter clava sua nonimpar hostes propulerunt. Sed et miles 0 quidam iuvenisLeodiensis diocesis Spiritus sancti virtute confortatus, turrimprius ascendens intravit. At pagani Dei potentia percussi,ad inferiorem turris locum confugiunt; sed adhuc faciuntquod possunt. Nam fumum palpabilem contra nostros, sedfrustra, proiciunt d ; quo cessante, tunc demum residui in manusse Christianorum dedentes, de turri centum circiter suntextracti. Multi vero ex eorum sociis fugam petentes, inNili fluminis alveo sunt submersi. Exultate igitur et inDomino letamini omnes qui terram Christi sanguine sancti-ficatam diligitis! Via etenim nobis et porta in Iherusalemper Filium e virginis est aperta. Montes Thabor et alia castracristianis infesta per manus inimicorum sunt destructa. Interpaganos quoque plus quam civilia bella geruntur, et regnaeorum — prognosticon sue desolationis — undique dividuntur f .
a) phantia scr. sed dei. c. b) aetatun ante c. scr. sed dei. c. e) nubes corr, miles c.d) procieant c. e) filius corr. filiu c. f) quae sequuntur: Post captam turrim etc.cum historia supra nr. VI. edita plerumque conveniunt , ex eadem Oliveri relatione hausta .