Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
347
Einzelbild herunterladen
 

EX HIST. EXPEDITIONUM IN TERRAM SANCTAM. 347

medio fluminis huius posita est turris a , que clavis Damiate 12et porta tocius Egypti potest nuncupari. Nam a muro civi-tatis ad hanc turrim cathena Nilum claudens protenditur,que solis mercatoribus ad replendam Egyptum b festinantibusad effusionem thelonei solita est aperiri.

7 . De expugnatione turris Damiate.

Advenientibus autem patriarcha, rege et duce Austrie,in divino labore glorioso contra turrim erecte sunt machine,petraria et trabucoli; sed hec omnia vix pulverem de turriseiusdem superficie visa sunt excussisse. Quid ergo virivirtutis agerent? Miro ingenio magnisque laboribus et ex-pensis scale due super naves, quas verius pontes nuncu-pandas censeo, extenduntur. Sed heu! festinantia precipitavitopus. Nam cum ad turrim iam applicari debuissent, fracti 0sunt mali, milites quoque et nobiles sarianti, a predictoponte cadentes, pro nobis melius pugnaturi, celesti curieper martyrium sunt oblati. Ex hoc facto Sarraceni in Deosuo Mahumeth animati, pugnam nobis minabantur. EcontraTemplarii in armis imperterriti militesque Hospitalarii cumperegrinis in occursum eis veniunt et inveniunt; sed adprimum congressum filii perditionis terga vertunt 4 inglorii.Quosdam tamen nobiles nostri reliquerunt occisos. Deindeblasphemia cessante, quam cum suis predicatoribus patri-archa compescuit, ad novas structuras prioribus fortioresreversum est. Theutonici ergo ad omnia promptissimi etFrisones hortatu magistri Oliveri Coloniensis scolastici expuris elemosinis duos emptos coggones subtiliter coniunxe-runt. In quibus supra quatuor malos pontem et propugna-culum miro artificio disponentes, ipsas etiam naves contraignem et machinarum lapides munierunt. Completoque iamopere, mille sexcentarum marcharum e in eius f completioneexcrevit debitum. Ad 1 quarum persolutionem e famosissimecolunpne h civis Henricus de' Hervothe quindecim marcasauri et decem argenti contulit, qui non longe post centu-plum recepturus, vitam in Domino feliciter consummavit;similiter flos Theutonie, id est comes Adulfus de Berge,Francorum omnium caput et Frisonum, in cuius consiliototus spem suam ponebat exercitus, felici fine decessit, cuiusossa apud hospitale Theutonicorum venerabiliter sunt locata.Infiniti etiam alii et theologi in Parisiensi 1 ' fonte nutriti exinordinata dieta dissenteria comitante et calore cunctis

a) t? | turris c. b) Egytum c. c) facti c. d) verius ante vertunt scr. seddei. c. e) in marg. suppi, e. f) bis scr. sed semel dei. c. g) post pers. dei. est:excrevit debitum. h) Colonie? i) bere post de scr. sed dei. c. k) Parien c.

1) or add. sed dei. c.

1) Haec in aliis relationibus frustra quaeras.