GOSVINI DE EXPUGN. SALACIAE CARMEN.
349
VIII.
G08VINI DE EXPUGNATIONE SALACIAE CARMEN.QUOMODO CAPTA FUIT ALCASER A FRANCIS.
Signicies mentis bona corporis ocia carpunt,
Et citius motu qui caret amnis olet.
Culta nisi fuerint vel tecta vel arva, senescunt,
Fit neglecta suis spina noverca rosis.
5 Quid mage? queque situ sordent. Metuens mihi taleSed tamen est sensus, quid mihi quidve fuit.
Quod nuper cruce signatis evenerat, ecceScribo, licet vili carmine: Christe, fave!
Scribo sed quare? Tempus licet omne revolvas,
10 Usque modo sterilis et sine messe fui.
Sed mihi messis erit, scribendo quod ocia tollam,
Ne vicium carpant interiora bona.
Ergo scribo: fave qui trinus es et Deus unus,
Ut tua christicolis pandere facta queam!
15 Ac a tu, queso, fave, cui carmina nostra laborant,
Cui petre b Petri cimba regenda datur.
Ecce tuum nomen 1 quinis habet esse figuris,
Ut quinos sensus cum ratione regas.
Si c $ et IT gemines, ut amor geminus super astra20 Te levet: hic fratris est amor, ille Dei.
Invenies septem, numeres d si quasque figuras,
Ut te septeno munere pneuma beet.
Quid moror hic? peto propositum; faveas mihi, Christe!Conta e fovens, tu me complue rore tuo!
25 Vota peregrinos cupientes solvere quosdam,
Diversas horas qui tenuere maris,
Annos in Christum cum volvis mille ducentosDenos cum septem, patria queque gemit:
Innumeris ratibus sulcarunt equora, Faram30 Venerunt plures, dampna tulere prius.
Hic mora fit, naves coeunt, iuratur in unum,
Dux legitur; statuit iura tenenda suis.
Aura datur, mare sulcatur quam pluribus alnis,Portugal ratibus terra vivenda f patet.
35 Portus transitur; irascitur Eoius, armat
Euros in classem; deperit aura favens.
Anchora nulla ratem retinet, quia restis in istaRumpitur. Hic verrit anchora iacta solum.
a) Ad ed, b) i. e. petrae, c) Hi ed. d) muneres c. e) i. e. Cuncta, f) visenda?
1) Suerius.