Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
327
Einzelbild herunterladen
 

OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.

327

a Templariis edificata et possessa tam gwerre quam treu- ista,garum tempore. Fuit autem fundata propter latrunculos,qui in via stricta peregrinis ascendentibus in Hierusalem in-sidiabantur. Propter banc causamDistrictum fuit appella-tum. Porro toto fere tempore quo Cesariense castrum fir-mavimus et consummavimus Templarii ex adverso montisfodientes magnisque sumptibus laborantes, tandem ad funda-mentum primum pervenerunt. Ubi murus antiquus 3 et spissuset longus apparuit. Argenti eciam moneta modernis ignotain vase fictili non modica inventa est. Deinde in anterioriparte fodientes, alium murum priori breviorem invenimus.Postmodum fontes 9 largas aquas effundentes aperti sunt.Ibidem eciam lapidum et cementi copiam Dominus ministra-vit. Ante fontem b castri due turres edificantur de lapidibusquadris tante quantitatis, ut lapis unus vix a duobus bubalisin curru trahatur. Longitudo turris centum pedes habet etamplius, latitudo septuaginta quatuor. Utraque turris duashabebit testudines, secundum quas altitudo disponitur. Interutramque turrim murus novus consummatus 0 est, et miroartificio equites armati ascendere possunt et descendere pergradus intrinsecus. Huius editicii prima est utilitas, quodconventus Templariorum educendus de peccatrice et omnispurcitia plena civitate Acon in huius castri presidio ma-nebit usque ad liberationem matris fidei Hierusalem. Sol-danus cum multitudine Sarracenorum hoc castrum agrediens,ut inicia munitionum destrueret vel occuparet, virtute Altis-simi repulsus recessit. Castrum hoc bonum habet portum,piscariis, salinis, lignis, pascuis et agris fertilibus habundat,nec est multum remotum a monte Thabor. Unde crediturquedam causa fuisse destructionis castri Thabor ab ipsis Sar-racenis facte, quia nec seminare nec metere secure poterantpropter habitatores castri filii Dei.

5. Anno gratie 1217 d , postquam coggones ad portum ms.Acontanum applicuerunt, sine quibus non expediebat ex-ercitum navalem in Egiptum dirigere, rex et patriarchacum duce Austrie ac Templariis et Hospitalariis consilioSpiritus Sancti, sicut creditur, expeditionem voverunt, iura-mento confirmantes eandem. Unde accidit, ut in ascensioneDomini, quando naves ingredi debebant iurati, ex insperato*&». 24.viginti tres coggones subsequentes applicarent. Porro cumclassis congregatio apud predictum castrum indicta fuissetet maiores locum et diem observarent, classis ipsa Christoduce prosperis ventis usa Damiatam infra triduum applicuitet absque Christianorum sanguinis inpensa terram hostilem

-a) antiqus c. b) frontem Ecc. c) consumatus c. d) 2 213. Ecc.

'' * r .'