328
OLIVEKI EELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.
i2i8. viriliter occupavit, sine capitaneis, qui paulisper morati prop-ter dictam causam nondum advenerant. Fixa sunt tentoriainter mare et Nilum cum admiratione magna subsequendum.Incredibile siquidem videbatur, terram capi posse sine laboremaximo et periculo. Erecta sunt postmodum instrumentabellica contra turrim Damiate famosam, que capud unumcatene continebat, reliquum* una turris civitatis ad clauden-dum fluvium, ne naves ascenderent Christianorum. Sed pre-ter spem nostram et adversariorum timorem per partemalvei, que est inter turrim et terram versus castra militiechristiane, galeide sursum ducte sunt, licet turris defensoresiaculis et lapidibus transitum prohibere niterentur. Con-structe sunt postmodum due scale super duos coggones, quecum traherentur ad turrim, et ut putabatur turris per easposse capi, cum dolore nostro magno et stultorum blasphemiamalus, in quo suspensa fuit scala Hospitaliorum, confractuscecidit cum suo pondere. Et paulo post scala ducis Austriesimiliter decidit, fortes agonistas Christi deorsum precipitanset-per martirii palmam ad celos elevans. Navis vero tertia,quam de elemosinis preparari fecimus cum propugnaculis incircuitu, cum castellulo munito in summitate mali sine scala,quam verebamur suspendere, timentes quod in aliis accidit:eadem tamen hora 1 ’ cum velo delata est ad pontem, ubigravia dampna per balistarios, quorum copiam continebat,Sarracenis intulit. Ex adverso machinarum ictus inportunossustinuit, cum magno tamen honore christianitatis, licet igneGreco correpta fuisset, plena sagittis intus et foris, ad locumsuum, salvis omnibus qui in ea pugnaverunt, exceptis paucismortuis et sauciatis, non sine admiratione multorum reductaquievit. Postmodum considerantes, quod turris fortitudo necmachinis nec petrariis nec trabuculo nec castro propter aquecircumfluentis profunditatem nec fame propter vicinitatemnec suffossione 0 propter operis spissitudinem et angustiaminside de facili posset capi, Deo nobis demonstrante, duoscoggones conpingi fecimus et instar castri fortissimi com-muniri, Theutonicorum et Frisonum in hac re consilio maximeusi et auxilio. In summitate quatuor malorum castellumereximus tabulis in quadrum conpactum, opere reticulatocontextum, contra machinas coriis obductum; contra furoremignis subtus scala suspensa fuit fortis et lata tante longitu-dinis, ut triginta cubitis proram excederet. Adeoque firmumet consummatum opus apparuit, ut ad peticionem nostramprincipes exercitus nunctios suos dirigerent ad videndum etindicandum, utrum aliquid operi deesset, quod sumptibus
a) reliqum c. b) ora corr. hora c.
c) suffosione c.