Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
326
Einzelbild herunterladen
 

326

OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.

i2i7. infulatis et clero per clivum montis orantibus et psallentibus.Verum licet mons ab omni parte preruptus sit et excelsusvalde et quasi impossibilis ad ascendendum extra semitamtritam, milites tamen et satellites, equites et pedites viriliterascendentes, primo inpetu straverunt castellanum unum etadmiraldum a cum aliis multis, qui portas castri egressi fuerantad defensionem montis. Ceteris autem in stuporem versisac intra menia receptis, quo hominum consilio vel Deiiuditio ab inpugnatione castri desierint et inglorii descen-derint 11 , ignoro. Hoc tantum scio, quod divinorum iuditio-rum abissus humane mentis oculis penetrari non potest.Vehementer eciarn opinor, Christum sihi soli triumphummontis reservasse, quem cum paucis discipulis ascendit,gloriam sue resurrectionis ibidem monstrando.

3. In tercio equitatu, cui patriarcha cum signo crucis etsacri episcopi non interfuerunt, multa dampna et incommodatam per latrunculos atque furtivos incursus quam hiemis

Dec. 24 . assperitatem perpessi sumus, presertim in vigilia nativitatisdomini nostri Ihesu Christi et nocte sequenti, in qua gravis-simam tempestatem sustinuimus. Que nisi abreviata fuisset,Fefo 18 ' P r0 Pt er inopiam lignorum et vestimentorum penuriam magname ' partem exercitus extinxisset in finibus Tyri et Sydonisiuxta Sareptam.

4. Post hec milicia Domini quadrifaria divisa est. RegesUngarie et Cipri cum magna multitudine peregrinorum etdampno Terre promissionis Tripolim profecti sunt. RexCipri adolescentulus modico tempore post in Tripoli mortuusest. Alia pars exercitus pigrorum et timidorum et eorumqui procumbentes ad terram pleno ore de habundantia tem-poralium bonorum biberunt remanserunt Acone usque adpassagium vernale. Rex Ierosolimitanus et dux Austrie cumMonasteriensi et Traiectensi 0 aliisque episcopis castrum Cesa-riense Palestine semidirutum viriliter in brevi firmaverunt,per quod Deo dante eadem civitas recuperabitur. In basilicaprincipis apostolorum festum purificationis patriarcha cumsex episcopis sollempniter celebravit. Templarii vero cumpaucis auxiliatoribus peregrinis et hospitali de domo Theu-tonicorum castrum filii Dei, quod olimDistrictum, nuncCastrum peregrinorum a quibusdam appellatur, edificareceperunt, quod positum est in episcopatu Cesariensi interChayphas et Cesaream. Cuius situs talis est. Promunc-torium magnum et altum mari imminet, munitum naturaliterscopulis versus occidentem et austrum et septentrionem.Modico terre spatio turris ad orientem dudum posita est,

a) admirandam corr. admiraldum c. b) descenderit c. c) Traciect. c.