OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.
325
1. Anno gratie 1217, sexta feria post festum omnium 1217 'sanctorum patriarcha Ierosolimitanus cum magna devotione ov 'cleri et populi tollens vivifice crucis lignum, profectus est abAcon in castra Domini, que iam precesserant Recordanam.
Hoc autem dulce lignum post Terram Sanctam perditamreverenter repositum, diligenter servatum est usque ad hectempora. Inminente siquidem conflictu Sarracenorum cumchristianis, cogitaverunt prudenter christiani lignum in duaspartes dividere et partem unam ad prelium deferre, queibidem perdita fuit, et partem aliam reservare, que nuncexhibetur; cui rex Ungarie et dux Austrie de loco castro-rum progressi nudis pedibus occurrentes, deosculati sunteam, cum tali signo obviam euntes soldano Babilonis, cuiusfilius Coradinus iactaverat se pugnaturum cum christianisqui Acon fuerant congregati. Ideoque ordinatis aciebus,obviam ipsi processimus per planum Fabe usque ad fontemTubanie, multum ea die laborantes, premissis eciarn explo-ratoribus. Pulvis ascendens a longe adversariorum motumindicabat; sed incerti fuimus, utrum contra nos an fugiendoproperarent. Sequenti vero die secus montes Gelboe, quos 4 .habuimus ad dexteram et paludem ad sinistram, incedentes,venimus Betsaidam, ubi castra fixerat adversarius. Sedtrium regum, Ungarie videlicet, Ierosolimitani et Cipri, nonsustinens presentiam, fugiens terram christianis vastandamreliquit. Unde Iordanem transeuntes in vigilia beati Martini, Nov. io.corpora nostra pacifice lavimus, et quievimus per biduum.
Deinde secus litus maris Galilee tres mansiones fecimus,peragrantes loca in quibus Salvator noster conversatus est,asspicientes Betsaidem civitatem Andree et Petri, tunc adcasale modicum redactum. Demonstrata sunt loca ubiChristus discipulos vocavit et supra mare siccis pedibusambulavit. Desertum transivimus et loca ubi Dominus turbaspavit et ubi cum discipulis post resurrectionem manducavit.
Et sic per Capharnaum, in iumentis infirmos nostros por-tantes, reversi sumus Acon cum preda et multitudine capti-vorum. Episcopus autem Aconensis parvulos captivos, quosprece vel precio potuit optinere, baptizavit, et distribuensinter religiosas feminas, litteris applicuit.
2. In secundo equitatu adivimus montem Thabor, ubiprimo aquarum inopiam, postmodum per modicam fossioneminvenientes, copiam pabuli et victualium habundantiam habui-mus, ibique Sarracenum impuberem ad nos descendentembaptizavimus. Porro prima dominica adventus Domini per nec. 2 .tubam euangelice lectionis: Ite in castellum quod contra Mata. 21 , 2 .vos est, gloriosus ascensor montis eiusdem invitavit nos adlaborem; precessit patriarcha cum vexillo crucis, episcopis