DIALOGUS CLERICI ET LAICI.
321
Laicus. Hoc esse posset, si noster» archiepiscopus noscitasset; sed quid ad nos de scolastico Sancti Gereonis et deplebanis Sancti Laurentii et Sancte Brigide 1 ?
Clericus. Quia ipsi iudices sunt domini pape; papaenim vel per se vel per iudices quos delegat in omni ecclesiasua potest exsequi iusticiam. Licet enim archiepiscopi, episcopi,archidiaconi, decani, sacerdotes vocati sint in partem sollicitu-dinis, solus tamen dominus papa est in plenitudine dignitatis.Unde plenam ubique potestatem habet suam exsequi iusticiam.Citatio ergo horum iudicum ex auctoritate apostolica maior estcitatione archiepiscopi, et sic sufficienter estis vos citati. Con-victi autem estis ex evidentia facti; quia notorium est. Con-fessi estis, quia factum non negatis. Et si pro hoc facto nonessetis excommunicati, saltem pro eo essetis excommunicati,quod sacerdotes inobedientes et excommunicatos in maliciafovetis, immo ad sacrilegium cogitis et hortamini. Quimiserrimi omnium hominum vobis adulantes non attendunt,qualiter Lucifer de celo cecidit propter inobedientiam etAdam de paradiso expulsus propter inobedientiam, Christusautem propter quod obediens Patri factus est meruit gloriosamresurrectionem et nobilem triumphum de principe tenebrarum ;et cum laicus aliquis est excommunicatus, non intromittiturintra parietes ecclesie, et isti infelices audent intrare etiamusque ad sancta sanctorum et tangere sacrilegi sanctissimumcorpus Ihesu Christi, quod ex virtute verborum conficitur,que ipsi dampnati ore immundo et labiis pollutis proferunt.
Laicus. Si ita esset sicut tu multiloquio tuo nos territas,nequaquam viri religiosi de omni ordine ita sentirent nobis-cum, sicut faciunt monachi grisei 2 , albi, nigri, et non tantummonachi, sed eorum abbates nobiscum stant; preterea clericilitterati, qui sacram paginam noverunt, qui leges ac canonesoptime noverunt, affirmant, quia nobiscum iniuste actum sit;quorum testimonio plus quam tuo digne credere debemus.
Clericus. Isti sunt et vos estis de quibus dictator illeegregius magister Petrus Blesensis archidiaconus dixit: Mideregis vicio aures gerunt asini magni rerum domini, quibusadulatio palpat late patulas auriculas et humani bibulasfavoris, ausi de se credere quicquid potest fingere vox adu-latoris. Adulatores quippe vestri sunt, qui attendentes eaque sua sunt et non ea que Ihesu Christi, dum vobis proptertemporalia blandiuntur, et vos et se ipsos, quia eterna amittunt,
a) pastor corr. noster c.
1) Quos papa iudices constituit a. 1206; v. Sdhmer, Beg. nr. 213.
2) Ordinis Oisterciensis, S. Augustini, B. Benedicti.
/ 3 *.
'<£r' -
21