320
DIALOGUS CLERICI ET LAICI.
per electionem habitus fuisset, nec dux aliquis adhuc hodieper universum inperium a suis hominibus usquam eligatur,sed nec eorum in eius constitutione requiratur assensus, sivedux hereditario iure succedat, sive ab imperatore constituatur:quomodo in eius modo constitutione vobis hoc ius asscribitis,quod sine vobis assumi non debeat, cum ex electione episcopieius sequatur dominium? Quoniam igitur ducatus ad episco-patum est translatus, non episcopatus ad ducatum; sicutMusella dicitur in Renum fluere, non Renus in Musellam, etRenus incorporata sibi Musella cursum suum servat, ita quo-que episcopatus, adiuncto sibi ducatu, quod suum erat op-tinuit et servavit electionem. Quia vero hec electio penesclerum est, cum episcopus eligatur, nonne® necesse est, utdux quoque ex eo statuatur? Quia hii duo principatus in-separabiliter ad invicem sibi sunt connexi et simul ad unameandemque transsire solent personam, cum episcopum nobiseligimus, ducem quoque digne vobis preficimus. Nichil ergovobis iniurie fecimus.
Laicus. Miror, quomodo hoc dicere possis, cum preteriuris ordinem actum sit quod fecistis. Vos enim iuris peritiet vos librorum manducatores dicere soletis, quod nemoabsens iudicandus sit, et vos absentes nos, non citatos necconvictos neque confessos, excommunicastis et terras nostrassub interdicto posuistis. Nonne tibi videtur hec manifestainiuria ?
Clericus. Nos hoc non fecimus, sed iudices dominipape hoc fecerunt, qui tamen iuris ordinem optime serva-verunt. Nam ipsi post auditas omnium et singularum eccle-siarum querimonias vos citaverunt et per sufficientes induciasdiem in iure comparendi vobis prefixerunt; et cum ampliussatis quam necesse esset exspectati fuistis et non venistis,debitam contra vos tulerunt sententiam.
Laicus. Quis nobis hanc citationem denunciavit?
Clericus. Alio modo quam factum est vobis denunciarinon debuit; quia iudices domini pape in ecclesia beati Petri,que vestra est parrochialis ecclesia, et in qua sinodum pa-storis vestri, id est archiepiscopi, servare debetis ac soletis,vos citaverunt et eam citationem in publico emiserunt. Invillis vestris si aliquis citandus est qui intra parrochiam mo-ratur, nonne citatio a sacerdote in ecclesia ante altare emissasufficit sine aliqua ulteriore denuntiatione? Simili modo ethec sufficere debuit, presertim quia vos intra parrochiamvestram, id est episcopatum, moramini; tota siquidem Colo-niensis ecclesie diocesis vestra est parrochia.
a ) . , e in marg, suppi, c.