322
DIALOGUS CLERICI ET LAICI.
Xatth. 7,15. decipiunt. Isti sunt, de quibus veritas dicit: Veniunt ad vosin vestibus ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.Quomodo autem ipsi ratione vos ducant, immo quomodoseducant, satis apparet in depositione abbatis illius de Monte 1 ;qui de generali concilio suo a rediit destitutus propter errorem,quem inter vos seminaverat, et prevaricationem mandatiapostolici super interdicto, quod predicti iudices servaripreceperant, quorum b auctoritatem vos nullam reputatis.
Laicus. Si vos iusticiam defenditis et nos c eam im-pugnamus, si causa vestra Deo placet et nostra displicet, sivos tanquam Macbabei pro lege Dei statis et nos tanquamLisias et Gorgias eam persequimur: cur nos peccatores ubi-que prosperamur et vos iusti deficitis? Cur, ubicumque ca-put ad bellandum exseritis, vestri bellatores in manus nostrastraduntur? Vos suffragia sanctorum imploratis, vos patronosportatis, vos aures populi crebris predicationibus obtunditis,et dampna vestra multiplicantur et crescunt: puto, quodnon iuste iudicatis, filii hominum, vos iustos et nos iniustosreputando.
Clericus. Augustinus in quarto libro de civitate Deidicit: Hec est communis querela omnium iustorum, quaremalis tantum liceat-, et postea subdit: Quod iustis ab ini-quis dominis irrogatur, non est pena criminis, sed examenvirtutis. Verum est, actus vestri prosperos habent successus,et ideo nobis insultatis. Rex Antiochus iustus non erat, ettamen prosperitate floruit. Iob iniustus non erat, et flagellumpassus est. Attila, qui erat flagellum Dei, sicuti et vos estis,inpugnandis urbibus et debellandis populis, leto fruebatureventu, et tamen tandem datus est in manus Ezii patricii.Iulianus apostata persequens fideles, tandem compulsus estdicere: 'Vicisti, Nazarene’! Quid exultatis, miseri, quid ex-tollitis in altum cornu vestrum? Si vobis ad tempus fortunablanditur, nonne ceca est? nonne sedet in rota? Cito con-vertitur, cito ad ima trahit; et utinam non ad abyssum! Re-dite ad cor, revertimini ad ubera matris ecclesie, que letovultu, si redire volueritis, vos suscipiet, quia gaudium estangelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Deus,qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,ille vos illuminet et auferat velamen de cordibus vestris, utnobiscum valeatis videre rectum ! Quod ipse prestare digne-tur qui cum Patre et Spiritu, qui vivit et regnat d d .
a) vocabulum deesse videtur officio vel simile, b) quarum e. c) non c. d) deus? dixi B»1) Altenberg; cf. Winkelmann l. I. p. 399 n.