DIALOGUS CLEEICI ET LAICI.
319
excessus fautores et cooperatores eratis, ideo convocari adelectionem non debuistis. Preterea si vocandi essetis, hocper nuncios fieri oporteret®. Qui autem vobis hoc nuntiasset,ille suum a vobis tormentum certissime exspectasset. Sedquis libenter vult mori? Tamen electio que facta est non estusquequaque sine nobilibus terre celebrata. Aderat enimcomes de Seine *, maioris ecclesie advocatus, cuius primavox est in assensu prestando. Aderat dux de Limburg 2et alii nobiles quam plures et populus multus nimis.
Laicus. Tu dicis, quia fautores eius essemus et ideovocari ad electionem non deberemus. Nonne merito ei favere,adherere et servire debemus, cui hominium fecimus et fide-litatem iuravimus ?
Clericus. Ita, quamdiu iustum erat; sed quando dominuspapa vos ab eius fidelitate absolverat et iuramentum relaxa-verat, vos ei de cetero adherere non debuistis.
Laicus. Poterat nos papa a iuramento absolvere, quodnos iuste, licite ac debite prestitimus?
Clericus. Poterat quidem in hoc articulo. Sicut enimdignum ordinare et confirmare potest episcopum, ita et in-dignum potest excommunicare et deponere. Et sicut eumpotest deponere, ita quoque subditos suos ab eius obedientiaet fidelitate potest absolvere et ab omni iuramento liberare.
Et boc ex potestate sibi a Deo tradita, veluti textus ewan-
gelii docet, ubi Petro dicitur: Et tibi dabo claves regni Matth.ie,i9.
celorum.
Laicus. Sit, quod episcopum, quanto ad ecclesiasticumius attinet, nobis absentibus quocumque modo eligere pos-setis: quomodo ducem, cuius est secularis iusticia, sine nobiset nostro consensu nobis preficere poteratis?
Clericus. Patienter audi me, et ego te expediam. Erataliquando tempus, cum episcopatus Coloniensis et ducatusColoniensis non ab uno ut nunc, sed a duobus dominis ha-bebantur, et unus illorum archiepiscopus, alter vero duxColoniensis 3 dicebatur; tunc episcopatus, sicut et nunc, non-nisi per electionem habebatur, ducatus vero non per electionem,sed hereditario iure per successionem heredum tenebatur;et si quando herede caruit, in manus imperatoris devenit,et ipse cui volebat eum contulit; sicut Otto imperator illumfratri suo Brunoni archiepiscopo et ecclesie Coloniensi inperpetuum concessit. Cum igitur ducatus numquam antehac
a) opporteret c.
1) Heinricus III; v. Winhelmann, ‘Philipp und Otto’ I, p. 367 n.
2) Heinricus. 3) Haec minus recte dicta esse, vix est quod moneam.
Pe ducatu Lothariensi Brunoni concesso sermo est.