Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
318
Einzelbild herunterladen
 

318

DIALOGUS CLERICI ET LAICI.

in eo spem habuerunt resipiscendi, ideo sentenciam deposi-tionis in eum, expleto sibi proscripto termino, tulerunt 1 .

Laicus. Hanc sententiam pro bono pacis poterant distu-lisse, donec papa melius super hoc consuleretur et peri-culum terre imminens ei plenius significaretur.

Clericus. Hoc ab eis satis postulatum fuit. Sed ipsirennuerunt, affirmantes se et honorem suum nullatenus vellein hoc facto periclitari, quia periculum ipsis immineret, simandatum apostolicum non exequerentur; et sumpserunt ex-emplum de interdicto Francie, quod papa illi mandaverat,sed executores, quia, sicut illud eis mandatum fuerat, non man-daverant executioni, papa eos graviter inde punivit.

Laicus. Si ipsi depositionem differre noluerunt fortassispropter causam quam dixisti, quare clerici non saltemdistulerunt electionem?

Clericus. Ne papa similiter eis sicut iudicibus offen-deretur pro dilatione, presertim quia nil securitatis haberepoterant emendationis domini A[dolfiJ, si differrent 3 ; sed magisecclesiam desolatam relinquerent; et stultum esse videbatur,ubi nichil spei emendationis haberent, ibi se dampnationispericulo supponerent.

Laicus. Quare non detulerunt appellationi maioris pre-positi 2 , qui eam canonice et legitime videbatur interposuisse?

Clericus. Si canonice ac legitime eam interposuit, quarenon est prosecutus illam, vel per se vel per nuncium ydoneum?Habeat quod sibi imputet; nos scimus, quod dominus papaelectionem ecclesie approbavit, electum suum confirmavit,pallium de corpore beati Petri sumptum ei transmisit; cuiin episcopum ordinato et in archiepiscopum confirmato nosfilii obedientie obedimus, sicut et vos contradictores facietis,quando resipueritis.

Laicus. Noli hoc dicere; nobiscum enim iniuriose fac-tum est: nobiscum dico, quia, quisquis ego sim, tamen inpersona alicuius baronis loquor, et ideo dico: nobiscum in-iuste actum est. Si electio enim fieri poterat, illa celebrarinon debuit nisi presentibus nobilibus terre, beneficiatis ho-minibus Sancti Petri et summis officialibus episcopi, quorumest electionem approbare; quod minime observatum est.

Clericus. Fateor hoc, quod, si cathedra sancti Petrisolito more vacaret, dies electioni prefigi et nobiles terreconvocari deberent; sed quia modo preter morem vacabatepiscopatus, et episcopus qui) b erat propter mandatum aposto-licum in penam sui excessus depositus, et vos barones sui

a) different c. b) fort . delendum.

1) F. supra Chr. reg. cont. II. a . 1205, p. 175, 2) Engelberti .